- MEDALLIA
- MEDALLIAapud recentioris aevi Scriptores, in Italia et Gallia, monetae quaevis dici coeperunt, communi et ab omnibus receptâ nomenclaturâ; a metallo nempe, e quo cusae. Nemini enim ignotum, antequam cuderentur monetae, aes et argentum magnitudine ac certô pondere perpensum pro nummo datum esse, neque impressam nietallo figuram, nisi ut ponderis quantitatem indicaret; ut ait Salmas. Sed et Paulus Venetus testatur, suâ etiamnum aetate, in aliquot Italiae provinciis, levioribus metalli laminis (quod hodieque inter Indiae aliquot gentes viget) peracta commercia. Unde Manilius factum metallum quod Graecis ἐπίσημον dicitur, monetas fignatas vocat, ad infecti seu ἀσήμου discrimen. l. 5. Astron.Et facti mercator erit perutrumque metalli,Alterum et alterius semper mutabit in usus.Maxime vero posterioribus saeculis Metallum appellârunt quosvis nummos, quod omnis pecunia signata tum temporis appenderetur quoque, non numeraretur tantum, praesertim si usu esset detrita, adeo ut pro solo metallo, seu pro sola nummi materia acciperetur. Quô factum, ut ipsis interdum nummis inscripta haec vox legatur. Servat enim Gazophylacium Galliae Regis bina numismata aerea, in quorum uno, METAL DELM. i. e. Metallum Delmaticum: in altero, quod est Traiani, in corona laurea, MET. NOR. i. e. Metallum Noricum, exaratum conspicitur. Sed et complures prostant nummuli argentei Caroli M in quorum altera parte Crux, cum inscr. CARLUS REX. in altera, in ipso nummo medio visitur vox, METALLO. Alius habetur cum Cruce et inscr. in circulo, METALLO, et in averso medio, METALLUM. Alii etiam eiufmodi nummuli Ludovici Pii praeferunt in medio, LUDOVVIC. in altera parte, Crucem cuminscr. in circulo, METALLUM. Alius eiusdem Imperatoris nummulus argenteus, vocem hanc exhibet in media parte aversa: in altera autem crucem, cum hisce characteribus in circulo † HLUDOVICUS IMP. Prostant denique et alii eiusdem Imperatoris, qui in aversa sui parte monetarios typos, seu, uti Galli vocant, Cuneos binos et totidem marculos habent, cum eadem voce in circulo, METALLUM. Cum igitur nummi isti Metalli praeferrent vocabulum, inde forte accidit, ut quaevis moneta hôc nomine vulgo donaretur: ita ut, quemadmodum in suis num mis, MONETA, vocem in scribebant Romani, ita eiusce aevi Franci inprimis vocem METALLUM adscriberent. Quae quidem quibusvis nummis eo magis fuisse communis videtur, quod non aereis duntaxat, sed et argenteis, aureisque tribuitur. Legitur enim Medailhe d'aur, i. e. Medallia aurea, in vetere Instrumento Vasconico, apud Marcam l. 5. Histor. Beneharn. c. 13. num. 3. etc. Vide Car. du Fresna Glossar. et Dissertat. de Inferioris aevi Numismatibus n. 101. et 102. ubi vocis Maelliae originem a Medallis arcessendam, addit, vide et supra in hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.